Jump to content

Secundum Bellum Iudaicum

E Vicipaedia

Secundum Bellum Iudaicum (115117) (Hebraice: מרד הגלויות‎: mered ha'galuyot, vel mered ha'tfutzot (מרד התפוצות); Latine: seditio exilii) est series seditionum Iudaeorum in Cyrenaica, Cypro, Mesopotamia et Aegypto habitantium, quae in diffusam trucidationem Romanorum aliorumque (200 000 in Cyrene, 240 000 in Cypro secundum Cassium Dionem) a seditiosis Iudaeis factam progressa est. Narratio autem Cassii Dionis et numerus mortuorum his diebus critice disputantur. Seditiones tandem a copiis Romanis Lusio Quieto duce oppressae sunt, ex cuius nomine postea in "Kitos" corrupto seditio etiam "Seditio Kitos" vocabatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Timothy D. Barnes: Trajan and the Jews, in: Journal of Jewish Studies 40 (1989), p. 145–162.
  • Alexander Fuks: Aspects of the Jewish Revolt in A.D. 115–117; in: Journal of Roman Studies 51 (1961); p. 98–104.
  • William Horbury: Jewish war under Trajan and Hadrian; Cambridge University Press, Cantabrigiae 2014. ISBN 978-0-521-62296-7.
  • Marina Pucci: La rivolta Ebraica al tempo di Traiano; Pisae 1981
  • Miriam Pucci Ben Zeev: Diaspora Judaism in Turmoil, 116/117 CE. Ancient Sources and Modern Insights; Peeters, Lugduni Batavorum 2005. ISBN 90-429-1605-2.

Nexus interni

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!